monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 5
Itaque sic ait: Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum verbum tuum mihi tribue intellectum. Volare facit orationem bona vita, et dat alas precibus spiritales, quibus sanctorum ad Deum evehatur oratio. Sed et spiritus quo oramus, sublevat precem iusti; maxime si corde contrito compatiens eam commendet affectus. Consummati autem viri ista est confidentia. Denique ipse David in superioribus istius psalmi lucernam suis pedibus requirebat ; ne in hoc itinere terreno ambulans posset errare. Nunc autem quasi iam in fine et processu positus, consummato viandi munere, totus assurgit. Et orationem suam dirigit in coelestia: mittit eam in conspectum Domini Salvatoris, dans illi flabra iustitiae, sapientiae flamina, remigia devotionis et fidei, innocentiae puritatisque subsidia; peccato enim gravescit oratio, et longe fit a Deo. Tanto autem plus gravatur, quanto improbabilior est vita deprecantis. Innocentium autem ascendit oratio, et gemitus compatientis affectus, si Aegyptium lutum oderint, et operari terrena declinent. Denique sic legisti , quod Hebraeorum qui dura Aegyptiorum imperia ferre non poterant; et ut gravia, ita et lutulenta opera indigna sui nobilitate generis recusabant, gemitus et vox ascenderit ad Dominum Deum nostrum. Ascendit enim oratio; quia etsi operabantur, tamen operabantur inviti. Descendebat itaque ad illos Dei misericordia; quia illorum ad Deum ascendebat devotio.